monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 13
XI. MANSIO. Profecti de Alus, castra metati sunt in Raphidim: et non erat ibi aqua populo . Undecima Mansio est, quam violenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum reperi, vidit os sufficiens eis, aut certe, visio oris fortium: meliusque transfertur, dissolutio fortium, vel sanitas fortium, sive iuxta proprietatem linguae Syrae, remissio manuum. Haec et in Exodo legitur post profectionem de eremo Sin. Queritur in ea populus ob ardorem sitis: fons de petra Oreb erumpit, et profluit: et quia tentaverunt Deum, locus Raphidim, tentationis quoque, id est, MESSE , sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem: Iesus contra Amalec militat: ad crucis signum superatur inimicus: remissis orantis manibus, hostis victor insequitur. Sedet Moyses super lapidem dictum a Zacharia , qui septem habebat oculos: et in Samuelis volumine appellatur ABEN EZER, id est, lapis adiutorii : et utramque manum eius Aaron, et Ur, id est, montanus, lucidusque sustentat. Devicto adversario supervenit Iethro, educit Zephoram, et utrumque filium; dat concilium septuaginta Seniorum: et in typum Ecclesiae de gentibus congregatae, Legis immunitio, Evangelio suggerente, completur. Pulchre autem dissolutio, ac sanitas fortium, RAPHIDIM dicitur, vel propter dissipatum Amalec, vel propter sanatum Israel. Sin autem remissionem manuum iuxta Syros RAPHIDIM sonat, dicemus, propter offensam populi: quia contra Dominum murmuravit, istud loco nomen impositum. Haec tangimus potius quam exponimus, breviter indicasse contenti, quod post fermentum Alus, et Messam Ecclesiae, soleant multiplicia daemonum adversum nos tentamenta consurgere.